David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus
mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui
tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
si consistant adversus me castra non timebit cor meum si
exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo
Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et
visitem templum eius
quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit
me in abscondito tabernaculi sui
in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super
inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam
vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi
me
tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam
Domine requiram
ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo
adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus
salvator meus
quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus
autem adsumpsit me
legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita
recta propter inimicos meos
ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam
insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
credo videre bona Domini in terra viventium
expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et
sustine Dominum